| latin | |
|---|---|
| 1. | eruditionis Aethan Ezraitae |
| 2. | misericordias Domini in aeternum cantabo in generatione et generatione adnuntiabo veritatem tuam in ore meo |
| 3. | quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos fundabis et veritas tua in eis |
| 4. | percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo |
| 5. | usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum semper |
| 6. | confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum |
| 7. | quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei |
| 8. | Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt |
| 9. | Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo |
| 10. | tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis |
| 11. | tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos |
| 12. | tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti |
| 13. | aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt |
| 14. | tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua |
| 15. | iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam |
| 16. | beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt |
| 17. | in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur |
| 18. | quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum |
| 19. | quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro |
| 20. | tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo |
| 21. | inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum |
| 22. | cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum |
| 23. | non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum |
| 24. | sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam |
| 25. | veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius |
| 26. | et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius |
| 27. | ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae |
| 28. | ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae |
| 29. | in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit |
| 30. | et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli |
| 31. | si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint |
| 32. | si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint |
| 33. | visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum |
| 34. | misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea |
| 35. | non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo |
| 36. | semel iuravi in sancto meo ne David mentiar |
| 37. | semen eius in sempiternum erit |
| 38. | et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper |
| 39. | tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum |
| 40. | adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius |
| 41. | dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem |
| 42. | diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis |
| 43. | elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius |
| 44. | avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio |
| 45. | quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti |
| 46. | adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna |
| 47. | usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua |
| 48. | memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum |
| 49. | quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper |
| 50. | ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua |
| 51. | recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum |
| 52. | quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui |
| 53. | benedictus Dominus in sempiternum amen et amen |