| latin | |
|---|---|
| 1. | oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione |
| 2. | antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es |
| 3. | convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam |
| 4. | quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna |
| 5. | percutiente te eos somnium erunt |
| 6. | mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur |
| 7. | consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus |
| 8. | posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui |
| 9. | omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens |
| 10. | dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus |
| 11. | quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam |
| 12. | ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti |
| 13. | revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis |
| 14. | imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris |
| 15. | laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in quibus vidimus mala |
| 16. | appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum |
| 17. | et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma |