| latin | |
|---|---|
| 1. | qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur |
| 2. | dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum |
| 3. | quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum |
| 4. | in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis |
| 5. | scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno |
| 6. | a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie |
| 7. | cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit |
| 8. | verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes |
| 9. | tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum |
| 10. | non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo |
| 11. | quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis |
| 12. | in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus |
| 13. | super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem |
| 14. | quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum |
| 15. | invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo |
| 16. | longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum |