| latin | |
|---|---|
| 1. | psalmus cantici in die sabbati |
| 2. | bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime |
| 3. | ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte |
| 4. | in decacordo et in psalterio in cantico in cithara |
| 5. | quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo |
| 6. | quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae |
| 7. | vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud |
| 8. | germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum |
| 9. | tu autem Excelsus in aeternum Domine |
| 10. | ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem |
| 11. | et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi |
| 12. | et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea |
| 13. | iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur |
| 14. | transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt |
| 15. | adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt |
| 16. | adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo |