| latin | |
|---|---|
| 1. | Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere |
| 2. | elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis |
| 3. | usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt |
| 4. | fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem |
| 5. | populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent |
| 6. | viduam et advenam interficient et pupillos occident |
| 7. | et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob |
| 8. | intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite |
| 9. | qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit |
| 10. | qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam |
| 11. | Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt |
| 12. | beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum |
| 13. | ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus |
| 14. | non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret |
| 15. | quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde |
| 16. | quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis |
| 17. | nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea |
| 18. | si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me |
| 19. | in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam |
| 20. | numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto |
| 21. | copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt |
| 22. | erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae |
| 23. | et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos perdet eos Dominus Deus noster |