| latin | |
|---|---|
| 1. | venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro |
| 2. | praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum in canticis iubilemus ei |
| 3. | quoniam fortis et magnus Dominus et rex magnus super omnes deos |
| 4. | in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt |
| 5. | cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt |
| 6. | venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri |
| 7. | quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius |
| 8. | hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra |
| 9. | sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum |
| 10. | quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est |
| 11. | et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam |