| latin | |
|---|---|
| 1. | canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra |
| 2. | canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in diem salutare eius |
| 3. | narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius |
| 4. | quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos |
| 5. | omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos fecit |
| 6. | gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius |
| 7. | adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et fortitudinem |
| 8. | adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et introite in atria eius |
| 9. | adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius omnis terra |
| 10. | dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate |
| 11. | laetamini caeli et exultet terra tonet mare et plenitudo eius |
| 12. | gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt universa ligna saltus |
| 13. | ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua |