| latin | |
|---|---|
| 1. | Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae |
| 2. | nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius |
| 3. | ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius |
| 4. | apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra |
| 5. | montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terrae |
| 6. | adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius |
| 7. | confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes dii |
| 8. | audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine |
| 9. | tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos |
| 10. | qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos |
| 11. | lux orta est iusto et rectis corde laetitia |
| 12. | laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius |