* | bible | * | 44. acts | 24      <   > 

latin
 
1.    post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt praesidem adversus Paulum
 
2.    et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens cum in multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiam
 
3.    semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum actione
 
4.    ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro tua clementia
 
5.    invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae Nazarenorum
 
6.    qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus
 
7.    a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de quibus nos accusamus eum
 
8.    adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere
 
9.    respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam
 
10.    potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem
 
11.    et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate
 
12.    neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me
 
13.    confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt
 
14.    spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant resurrectionem futuram iustorum et iniquorum
 
15.    in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper
 
16.    post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et vota
 
17.    in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum turba neque cum tumultu
 
18.    quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse et accusare si quid haberent adversum me
 
19.    aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio
 
20.    nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis
 
21.    distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos
 
22.    iussitque centurioni custodiri eum et habere requiem nec quemquam prohibere de suis ministrare ei
 
23.    post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum Christum
 
24.    disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te
 
25.    simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo
 
26.    biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum vinctum